- MUNERARII
- MUNERARIIapud Romanos dicti sunt, qui populo Munus, i. e. spectaculum exhiberent: Hôc enim nomine veniebant Ludi honorarii, qui ad populi favorem captandum instituebantur, Gladiatura inprimis, ac Ludi scenici. Funebres item, a quibus moris origo, ut vidimus. Unde ad verba Martialis de Spectac. Epigr. 6.Prisca fides taceta: nam post tua munera Caesar,Haec iam femineâ vidimus acta manu:Munera, inquit Vir eruditus, proprie ad gladiatorios Ludos spectant; sed et includunt naumachias et venationes: quae vel pugnae, eaeque bestiarum inter se commissarum, aut bestiariorum, θηριομάχων, quicum feris congrediebantur; aut ubi vincti obiectabantur feris capitis rei, malefici et miselli Christiani: vel direptiones missilium per tesseras, vel sine tessera. De naumachiis, intelligit vocem idem apud eundem Poetam l. 4. Epigr. 2.Spectabat modo solus inter omnesNigris munus Horatius lacernis etc.Exhibebantur enim inter magnos imbres naumachiae, unde in lacernis spectari solebant, quae non nisi pluviali tempore sumebantur. Sed et Spectaculum quodvis hôc nomine non rarô occurrit. lidem et Editores dicti sunt. Vide Lipsium Saturnal. l. 1. c. 7.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.